라틴어 문장 검색

cum perrogarent sententias consules, Vulcacius Tertullinus tribunus plebis intercessit ne quid super tanta re principe absente statueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 9장5)
quaestor obtigit P. Africano consuli, cum quo non pro sortis necessitudine vixit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 1장 3:1)
Tribunatu militum, qui primus Romam reuerso per suffragia populi honor optigit, actores restituendae tribuniciae potestatis, cuius uim Sulla deminuerat, enixissime iuuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 5장 1:1)
illud plane inter omnes fere constitit, talem ei mortem paene ex sententia obtigisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 87장 1:1)
ludos autem uictoriae Caesaris non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 1:3)
in cuius ordinatione Sextilem mensem e suo cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod hoc sibi et primus consulatus et insignes uictoriae optigissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 2:2)
sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam adsentiendum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 4:1)
eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut, quotiens gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 3:1)
Si cui quid cupido optantique obtigit unquam insperanti, hoc est gratum animo proprie.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1071)
Postridie, strages terribilis exercitui obtigit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.69)
In hoc praelio, pro numero pugnantium, caedes major utrinque facta, quam in ulla alia pugna, quae totius belli spatio obtigit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.44)
His in civitatibus plures fuere, qui damnorum pristinorum memores, et periculum ob hostium proximitatem capiti aut fortunis timentes, cujusvis opes contra illius potentiam crescere malebant, adeoque praejudicio ac invidia caeci fiebant, ut culpa et incuria Washingtonii, omnia mala, quae obtingebant, evenisse et accidisse aiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.36)
deinde, si quid obtigerit, aequo animo paratoque moriar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 3:4)
Ex quo, quia suum cuiusque fit eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 29:4)
L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animum advertit tristiculam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 149:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION